Liber Sapientiae*

Caput 19: 20

flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis
(* Traductions européennes)

Glose

In omnibus enim magnificasti.Misericors et miserator Dominus semper adest fidelibus suis, quos semper protegit et regit: quos aliquando in martyrio purgat. Unde:Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationisEccl. 27.. Multae enim tribulationes justorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus.